La Fine Di Seneca E Il Dolore Di Sua Moglie, da Navigare

« Older   Newer »
  Share  
Scarf_
view post Posted on 25/3/2010, 15:22 by: Scarf_     +1   -1




Seneca, postquam haec atque talia cum praesentibus disseruit, complectitur uxorem, et commotus fortitudine eius rogat oratque ut temperaret dolori, et desiderium mariti solaciis honestis toleraret, memor vitae eius virtuti deditae. Illa contra adfirmabat sibi quoque mortem destinatam esse manumque percussoris exposcit. Tum Seneca gloriae eius non adversus, ne relinqueret eam, sibi maxime dilectam, expositam iniuriis, "Vitae delenimenta" inquit "monstraveram tibi, tu mortis decus mavis. Sit constantia huius exitus par utrique, magnitudo claritudinis plus in tuo fine". Post haec verba eodem ictubrachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam corpus senile et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret ei suadet in aliud cubiculim abscedere. Et extremo quoque momento suppeditante eloquentia, advocatis scriptoribus pleraque tradidit.


la traduzione arriverą a breve da jimmy :łł:
 
Top
2 replies since 25/3/2010, 15:22   626 views
  Share